- PHAGRUS
- PHAGRUSpiscis ab Evenitis divinis honoribus affectus est, teste Clem. Alexandrinâ Admonit. ad gentes. Quemadmodum ab Oxyrynchi in Aegypto incolis, oxyrynchum: ab aliis in eadem gente, cyprinum: ab Elephantinae incolis, Μαιώτην: ab aliis, alia piscium genera culta fuisse legimus. Voss. vero apud Clementem legi vult, pro Evenitis, Syenitis: causamque cultus addit ex Aeliano, quia praevertant Nilum atque ita Aegyptios animi pendentes recreent: quia item abstineant, a piscium aliis. Vide illum de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 51. Piscis autem hic, ut illud quoque addam, ex eod. l. cit. c. 25. sat nutrit: de quo Hicesius apud Athen. l. 7. ubi adicit, esse dulcem et adstringentem; Sed contra est, quia alvum ciet. Diphilus apud eundem fluvilatili praefert marinum: Concoctu esse difficilem, tradit Simeon Sethi; ut quidem est in tralatione Giraldi; illâ etiam, quam Dominicus Monthesaurus Veronensis emendavit, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.